Luxuriatque altis cervicibus, atque volanti
Colla per, & geminos ludit juba densa per armos.
150Sic rapidus campo discursat Trojus Hector,
Hortaturque viros, divinaque jussa facessit.
Atque velut capram, aut surgentem in cornua cervum
Agricolæque, canesque agitant, illum ardua rupes
Atque nemus tegit umbrosum, nec vescier ollis
255Est licitum, tum forte via si torva frementis
Apparet facies, barbatique ora leonis,
Diriguere omnes, prædaque abiere relicta,
Sic Teucros Danai fugienteis usque sequuti
Ensibus, & longis hastilibus arva tenebant,
260Obstupuere tamen cernentes Hectora densas
Percurrentem acies, ferrumque, ignemque minantem
Etolus quos deinde Thoas Andræmone natus
Adloquitur, jaculoque Thoas insignis acuto
Eminus, insignisque nitenti cominus ense.
265Ore etiam melior, juvenum quod turba[1] locatis
Captabant verbis, pictisque coloribus auras.
Hic medios inter taleis dat pectore voces:
O Dii, monstrum ingens video, sævum Hectora rursum
Proelia miscentem, merita quem morte peremptum,
270Ajacisque manu domitum rebamur Achivi.
Fata virum servant, inimicaque numina Graiis,
Quorum acies stravitque olim, sternetque per agros.
Nam neque ego incolumem Divum sine numine credam
Auxilioque Jovis pugnam miscere cruentam.
275Quare agite hæc omnes, animo & parete lubenti:
Turma equitum, peditumque rateis vertantur ad altas,
Lecta ducum manus obstemus, primamque ruentis
Conemur furiam infestis confringere telis.
Ille furens licet, Argivum penetrare per agmen
- ↑ V. 265. Juvenum quod turba. Ad literam in Homero est, quod de verbis certarent juvenes. Ubi juvenilis eloquentiæ vitium adnotavit sapientissimus Poeta, quae comptior plerumque, quam gravior.