Qui Phylacem procul ab patria tellure colebat
Ob furias, memoresque novercæ Eriopidis iras,
Cui fratrem juvenis ferro obtroncaverat olim.
Mecisteum dein Polydamas, Echiumque Polytes
320Ante aciem primam, Clonium prosternit Agenor,
Dejochumque Paris, latos huic hasta per armos,
Extremumque humerum subit, atque infigitur alte.
Dumque olli spoliis inhiant, pars maxima Achivum
Præcipiti delapsa fuga, vallumque, sudeisque
325Per medias, fossamique altam, murumque tenebat.
Fervidus at magnis urgebat vocibus Hector.
Irruere ad naveis, nec opimæ incumbere prædæ.
Quod siquem[1] procul ab ratibus conspexero, dextra
Hac subito cadet, ad tumulum neque justa sorores
330Persolvent misero, aut fratres, verum Ilion ante
Visceribusque canes pascet, fusoque cruore.
Sic effatus equum percussit terga flagello,
Teucrorumque ciet cuneos. Clamore minaci
Olli certatim adproperant, bijugesque fatigant
335Congestam sed enim fosse surgentis ad oras
Phæbus humum facile incedens vertitque, ruitque
Pontis ut in morem Teucris via lata pateret,
Longaque, quantum contorta volat impetus hasta,
Quam juvenis toto jaculatur robore quondam
340Ostentans artem pariter, dextramque potentem.
Turmatim irrumpunt Troes, præit ipse coruscam
Ægida concutiens, murumque evertit Apollo
Qualis ubi puer Oceani prope litus arenam,
Constructasque domos luteas, opera improba, ludens
345Dein manibus, pedibusque ruit, vertitque repente
Haud secus Argivum ingenti sudata labore
Moenia confundis, Phabe, exterresque maniplos.
- ↑ V. 328. Quod siquem. Transitus a tertia ad primam personam, cujus cum laude meminit Longinus.