Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/291

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Troibus interea obsistunt constanter Achivi,
 385Nec tamen ab ratibus longis detrudere contis
Usque valent, Danaos retro nec pellere Teucri:
Oblongamque trabem veluti secturus, amussim
Palladia movet arte faber, ductumque tuendo
Insequitur recta, ancipiti sic Marte feruntur,
 390Atque alias alij ad puppeis fera proelia tentant.
Ajacem sed enim contra fert se arduus Hector
Atque eandem[1] circum navem se viribus æquis
Invaduntque, arcentque, nec altam exurere puppem
Ajacemve potest avertere Trojus heros,
 395Nec Jovis adductum auspiciis ab navibus Ajax
Pellere Priamidem potis: ergo Caletora contra
Clytiadem[2] telum intorquet, flammamque ferentem
Percutit ad pectus, sonueruntque arma cadenti,
Delapsusque manu torris, sed turbidus Hector
 400Cognatum ut sese jactantem in pulvere cernit
Trojanas, Lyciasque instigat vocibus alas:
O flos Trojugenum, Lyciique, & Dardana pubes,
Robore nunc opus, atque animis, namque undique iniquis
Arctamur spatiis, Clytii defendite gnatum,
 405Nec lapsi spoliis Danai potiantur opimis.
Fatur, & Ajacem contra ingentem jacit hastam
Sed diversa volat, sternitque Lycophrona longe
Mastoridem, Ajacis famulum, cui tecta Cytheris;
Pinguiaque arva, viro donec fugere inde perempto
 410Ipsi opus. Huic aurem propter caput ære corusco
Tunditur, atque in humum de puppe revolvitur alta
Horruit, & fratrem adloquitur sic maximus Ajax:
Mastorides jacet Hectoreo, charissime, ferro,

  1. V. 392. Atque eandem. Simili licentia in eadem primam produxit Virgilius in 10. Versum dedimus alibi.
  2. V. 397. Clyniadem. Prima producta necessitate carminis, at in Clytio brevem fecimus infra, Virgilium sequuti.