Haec pagina emendata est
bant. Quantum potui, tantum diligentiæ impendi, ut PATRIÆ decore, ab iisdem vindicata, pristinæque veritati restituta, denùo compareret. Eo sanè consilio, ut Tibi, bonarum Artium cultrici, eamdem devoverem. Adeò enim me turpi, atque inexpiabili culpa aspersurum, existimabam si heroicum hoc Opus, juris quodammodò Tui, Tibi inscriptum, & dicatum non emisissem. Quod eò Tibi gratius, rebar, futurum, quòd ab Alegre profectum, quòdque à Tui, tuorumque studiosissimo evulgatum.
Joannes à Malo de Villavicencio.