Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/302

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Namquid enim miseris reliquum? pars maxima Regum
Vulneribus dolet acceptis, dolet ipse Agamemnon,
Et Tydei sobules, atque hasta insignis Ulysses,
Eurypilusque femur ferro trajectus acuto.
 25Quos circum cura assidua exercentur, Achivum
Quotquot Apollinea insignes censentur in arte.
Nescius at flecti furor, immortalis, Achilles,
Ira tua est, nec Dii talem mihi pectore mentem
Indiderint, qualem ipse foves, immittis, acerbus,
 30Inque malum fortis. Quonam hæc clarissima bello
Dextera? quo invictum robur, si classis Achivum
Te spectante perit, nomenque, & gloria gentis?
Crudelis[1], nec eques Peleus tibi sanguinis author,
Nec tibi Diva parens, tumidis te fluctibus horrens
 35Oceanus, duro aut genuerunt marmore cautes,
Indomitumque, ferumque alme quod si ulla vereris
Jussa Dex Jovis aut terrent oracula mentem,
Me saltem mitte in Martem, me turba sequatur
Myrmidonum, res Grajugenum vireisque jacentis
 40Restitutam forte: arma etiam concede roganti
Chare, tua; Iliacas falsa sub imagine turmas
Deceptas rursum ab ratibus, castrisque repellam,
Respirentque acies Danaum; Dispendia quamquam
Vix patitur pugna, exiguumque in Marte levamen .
 45Deffessosque Phryges solo clamore fugabit
Turba recens procul ad muros; fagumque comantem.
Talibus orabat, sibi tristia fata precatus,
Et lathum imprudens. Pelei quem filius alto
Cum gemitu adfatur: Tene hæc indigna precari,
 50Chare Menoetiade? Matris non me ulla coercent
Jussa Deæ, non ulla Jovis me oracula terrent;

  1. ↑ V. 33. Crudelis. Hinc illa Virgilii, laudatissima
    Nec tibi Diva parens, generis nec Dardanus author,
    Perfde, sed duris geanit te cautibus horreas
    Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tygres.