Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/303

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Sed gravis ille animum dolor, ac præcordia rodit,
Quum memoro me ut honore parem contempsit Atrides,
Præmiaque eripuit sceptroque, opibusque superbus.
 55Hic furor, hæc rabies, irarum hæc summa: puellam
Selectamqne mihi ab Danais, ferroque cruento
Quæsitam eversis hostilis moenibus urbis,
Hanc, inquam, tenet ablatam Briseida ductor.
Nos animæ indecores partis orbamur inulti.
 60Sed quid ego hæc recolo, quæ non memorare sereno
Fas animo? Atque etenim sævum non ante furorem
Ponere mens fuerat, donec flagrante tumultu
In nostras jamjam ruerent Phrygia agmina puppeis;
Arma tamen mea nunc humeros accingere circum
 65Myrmidonumque acres in prælia ducito turmas,
Namque rateis jam densa virum premit undique nubes.
Argivi ad litus spatiis arctantur iniquis
Teucrorumque urbs tota recentibus ingruit armis
Pelidæ nec enim splendentem vertice ab alto
 70Conspiciunt galeam: fugientes gramina fusis
Corporibus tegerent, fluerent & sanguine fossa.
In nos tu meliori animo, Atreo gnate, fuisses.
Agmina nunc conclusa premunt, nec jam Diomedis
Fulmineum furit hasta manu, nec Regis Atrida
 75Audio per campos inimico ab gutture vocem
Ordinibus mediis, homicidæque Hectoris una
Vox sonat hortantisque acies, flammasque minantis
Planaque camporum victrix clamore secundo
Teucrum turba tenet: propera, atque averte minantis
 80Ab ratibus flammas. reditumque in tecta parentum
Assere Grajugenis. Jussorum hæc summa meorum est:
Obsequere ut mihi Grajorum de gente reportes
Immortale decus, simul & Briseida pulchram
Abductam referant, cumulentque ingentia dona.
 85Trojugenas ubi repuleris, in castra reverte
Nec sine, me quanquam Divis videare secundis
Rem gerere, Iliacas acies, neve Hectora tenta.