Et quondam veluti nemoroso ab culmine montis
Quum nebulæ pater humentem Saturnius umbramı
285Submovet, apparent speculæ, atque cacumina summa,
Et nemora alta, superque ingens aperitur Olympus,
Sic Danais iterum redit in præcordia virtus,
Nec tamen omnino cessat Mars: undique nondum
Terga dabant Troes, magna sed parte resistunt,
290Cedebant sed enim paulatim ab litore retro.
Agmine tum rupto, cædit, sternitque virum vir.
Primus Areilycum fulgenti dejicit hasta
Osse Menæetiades femoris, nervisque refractis.
Ille ruit pronus, pectusque Thoantis apertum
295Perforat Atrides Menelaus, membraque solvit.
At Phileo satus Amphiclum per plana ruentem
Occupat, & cruris pars qua densissima turget
Aversi ferit, ac nervos crudo abscidit ære,
Offusæque oculis tenebræ; sed Atymnius hastam
300Excipit Antilochi, trajectusque ilia ferro
Sternitur, at Maris Antilochum de fratre perempto,
Stans prope collapsum, indignans, frendensque petebat.
Nestoridarum alter sed enim Diis par Thrasymedes
Occupat ardentem, atque humero qua dextra cohæret.
305Telum certus agit, nervosque abrumpit, & ossa,
Insonuitque cadens, oculos texere tenebræ.
Sic fratres gemini geminis ab fratribus umbras
Pallentis petiere Erebi, Sarpedonis ambo
Insignes jaculo comites; Amisodarus ambos
310Hos genuit, qui perniciem mortalibus olim
Nutrierat fumo horrentem, flammisque Chimæram.
At Cleobulum Ajax trepidantemque, inque peditum
Cepit Oiliades vivum, & cervice retorta
Ensem adigit magnum, totusque cruore rubenti
315Incaluit mucro, tegit ater lumina somnus.
Peneleusque, Lyconque pari sese impete frustra
Impetiere simul telis stridentibus, inde
Ense Lycon ruit, & conum perfringit ahenum
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/310
Appearance
Haec pagina emendata est