Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/313

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 385Percutit ad dextram ferro, perque ærea cuspis
Ora viri, denteisque meat, tum gurgite ab alto
Piscator ceu quondam hamis, linoque prehensum
Piscem agit ingentem pelagi de rupe propinqua,
Sic sede ab celsa Enopidem detraxit hiantem
 390Patroclus, ille ruit pronus, lucemque relinquit
Deinde, Eryale, tibi saxo caput impetit, atque
In parteis dirimit geminas sub casside ahena.
Labentem fuscis mors circum amplectitur alis.
Inde Erymanta, atque Amphoterum, & prosternit Epaltem,
 395Tlepolemumque Damastoridem, Euippumque, Pyremque,
Ipheaque, atque Echiona, atque Argeadem Polymelum.

Sarpedon sed enim cernens tot fusa per agros
Corpora trunca virum Patrocli victricibus armis
Substitit, & Lycias hortatur voce catervas:
 400Sistite, quo fugitis Lycii? Contra obvius ipse
Ire paro: experiar quisnam in nostra agmina tantum
Grassatur ferro. Hæc ait, & de curribus altis
Desilit in terram, saliit quoque Patroclus, atque
Vulturibus similes geminis, qui in vertice rupis
 405Unguibus invadunt sese, rostrisque recurvis,
Auditurque procul clangor, sic ductor uterque
Cum clamore ruit; sed enim miseratus utrumque
Jupiter, adloquitur tali cum voce sororem:
Ergo Menoetiadae domitum Sarpedona dextra
 410Adspiciam genitor fatis constrictus acerbis?
Heu mens ancipiti curarum fluctuat æstu.
Num Lycios vivum in campos, patriosque penateis
Ereptum referam pugnis, & Marte cruento.
An Patrocli cecidisse sinam sub vindice ferro.
 415Tum magnis veneranda oculis sic incipit uxor.
Saturno sate, quid dubio hæc, sub pectore volvis?
Mortalemne virum, devotaque membra sepulchro
Eripere est animus? Fac, non Diis grata profecto
Receris. An solus Priameja mœnia circum