Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/318

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Laogonum primus percussit Onetore gnatum,
Idæi cui sacra Jovis commissa, verendum
 555Propterea Phrygibus nomen, tum membra reliquít
Spiritus[1], & longo clauduntur lumina somno.
Merionem contra clypei sub tegmine euntem
Advolat Æneas, telumque intorquet acutum.
Ulterius sed enim fugiens se proripit heros -
 560Substitit hasta tremens retro, atque infixa quiescit.
Amissum Æneas telum dolet, atque ita fatur:
Saltator, ferrum hos agileis ivisset in artus
O penitus, non fata pari deludere saltu
Fas tibi. Meriones fitur cui talia contra:
 565At non tu solus pugnantum extinguere robur
Cunctorum potes, Enea, quanquam inclytus hasta.
Et mortale tibi corpus, quod cuspide dura
Si medium feriam, dabis ocyus hanc mihi laudem,
Plutonique animam Iliacis prostratus in agris.
 570Talia fundenti: Quid verba minacia jactas?
Indignatus ait Patroclus, non territa verbis
Trojugenum manus exuvias Sarpedonis unquam
Dimittet, ferro, & multo avertenda cruore est.
Consilium lingua; at manibus sunt bella gerenda.
 575Mitte loqui, o bone, propterea, atque hac utere dextra.
Şic fatus præit in pugnam, sequiturque furentem
Meriones, tum lignorum ceu montibus altis
Casorum fragor exoritur, longeque resultat
Tergora sic compacta boum, fulgentiaque aera
 580Ensibus, atque hastis resonant percussa virorum.
Nec vultum quisquam, aut Sarpedonis ora jacentis
Agnosset facile, telis namque undique tectum,
Pulvereque, & nigro squallebat sanguine corpus.

  1. V. 55. Spiritus. Spiritum pro anima in præsenti sensu non semel usurpavit Virgil. dum spiritus hos regat artus in 4. Spiritus imus alit in 6, sive pro vitali aura, tive pro incorporea mente, ut apud nos accipitur.