Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/32

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Suaderem præstare fidem. Spem somnia sæpe[1]
 55Ludificant sic falsa; tamen quum maximus ipse
Viderit hæc Danaum ductor, ludibria vana
Non reor, ergo moras omneis quin pellimus, acremque
Armari pubem hortamur? nec plura loquutus
Surgit, eum reliqui Regesque, ducesque sequuntur.
 60Ast avida rerum decurrunt undique turba,
Ac veluti[2] in pratis ubi apes æstate serena
Per sudum sese adglomerant, circumque, supraque
Floribus insidunt variis, & candida circum
Lilia funduntur, strepit omnis murmure campus,
 65Haud secus Argolicæ properant ab litore pictas
Linquentes naveis, grata ac tentoria turma.
Cunctanteis hinc, inde volans urgetque, cietque
Nuntia fama Jovis, crebrescitque undique murmur.
Occulitur tellus, turbaque sedente remugit,
 70Præconesque novem magno ab clamore per agros
Cessare hortantur, pendentque loquentis ab ore.
Ille sedet sceptro innixus, quod Mulciber auro
Fecerat, et magno dederat gestare parenti,
Jupiter at chara sibi Nympha Atlantide creto,
 75Hic Pelopi, atque Pelops Atreo regna ampla tenenti,
Ast Atreus pecorum domino post fata Thyestæ
Ille Mycenaeo Regi, populosque superbos,
Pinguiaque arva tenens solio ut regnaret avito.
Composito hinc vultu, dextraque silentia poscens,
 80O socii, flos Grajum, inquit, stirps inclyta Martis,
Quid memorem quibus insontem mulctantque, premuntque
Numina sæva malis? Nam Laomedontia regna

  1. ↑ V. 54. Spem somnia sepe Hinc patet non universim somnia observanda ex Homero, multos enim errare fecerunt somnia, & exciderunt sperantes in illis: ut dicitur Ecclesiastici 34.
  2. ↑ V. 61. Ac veluti Comparationem hanc Homericam ita expressit Virgilius in 6. Æneidos.