Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/324

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Alitibus linquere feris, nec magnus Achilles
Profuerit tibi, qui in Teucros, pugnasque profecto
 755Multa rogans mandata dabat: non litus ad altum
Regredere, Argolicasque rateis, mihi chare, priusquam
Hectoreos humeros circum thoraca cruentum
Discideris. Dixit, miseroque hæc talia suasit.
Dixerat hæc, contra adloquitur quem languidus heros:
 760Gaude, Hector, Patroclo domito, ac te robore jacta,
Quandoquidem Jovis, ac Phoebi me numine victum,
Exutumque armis telo insectaris acuto.
His ego bis denos simileis Acherontis ad undas.
Misissem facile; at Phoebus me hoc vulnere mactat,
 765Fataque, & Euphorbus cunctorum ex agmine Teucrum,
Tertius ipse armis frueris, spoliisque peremptum
Accipe nostra tamen: non me, turpissime, cæso,
Victor, nec longum lætabere, te quoque fata
Prospectant paria, atque eadem mox arva tenebis,
 770Aeacidae occisus dextra, & victricibus armis.
Hæc ait, atque oculos tenebræ obtexere loquenti,
Vitaque[1] cum gemitu fugit indignata sub umbras
Multa fremens decus amissum, floremque juventa
Exanimem contra adloquitur sic Trojus Hector.
 775Quid mihi, tu miser, impendentia fata minaris?
Cui notum an Diva Nereide natus Achilles
Hac ingentem animam moriens efflaverit hasta?
Sic fatus calido telum de vulnere traxit
Pectora calce premens laeva, repulitque supinum.
 780Confestimque furens ferro Automedonta petebat
Pelidae aurigam, tamen hunc procul inde jugales
Extulerant immortali de stirpe creati,
Aeacidæ quondam ab Divis data munera Peleo.

  1. ↑ V. 772. Vitaque. Versus Virgilianus in 12. de Turno moriente.