Ut mihi Teucrorum uxores, gnatosque, lareisque
Defenderetis vim contra, & robur Achivum.
Propterea audendum, perdendaque vita sub armis,
190Aut servanda semel: sævi hæc commercia Martis.
At Patrocli, pulso si quisquam Ajace, cadaver
Traxerit ad Teucros, spoliorum parte fructur
Dimidia, exuvias mecum, & partitus honorem.
Hæc ait. In Danaos olli sublimibus hastis
195Adproperant, sibi cessuros Danaumque maniplos
Ajacemque rati. Dementes: ille jacentis
Corpore quot super horrendum demittet in orcum?
Ast Ajax: non. incolumes, charissime Atride,
Ibimus hinc, ait, haud Patrocli de corpore tantum
200Jam metuo (mox ille canes, pascetque volucres)
Amborum quantum capiti, namque omnia circum
Detonat arva Hector, nobis labor ultimus instat.
Perge, age Grajugenum lectissima robora coge.
Audierit siquis. Suadenti talia paret
205Confestim Atrides, alta & sic voce profatur:
Argivum proceres, lautis qui accumbere mensis
Atrides propter soliti, & quos lecta sequuntur
Agmina Grajorum (Jovis autem gloria tota est,
Atque honor imperii) vos, nam mihi cernere quemque
210Difficile est turba in densa, armorumque tumultu,
Vos, inquam, properate, boni Patroclique jacentis
Teucrorum ab manibus ferro defendite corpus.
Talia clamanti primum se sistit in armis
Clarus Oiliades, Creta tum rector opimæ
315Idomeneus, atque Idomenei comes impiger, heros
Meriones Marti similis; sed nomina quisnam
Lecta ducum facili possit comprendere cantu?
Dardanidæ incumbunt primi, præit igneus Hector,
Fluminis ac veluti properantis in ostia, fluctu
320Quum fremit oceanus, fulva miscentur arena,
Confliguntque undæ, & litus procul omne remugit,
Tantus in astra Phrygum consurgit clamor; Achivis
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/331
Appearance
Haec pagina emendata est