Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/342

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Suffusæque oculis lacrimae, & vox faucibus hæsit
Adproperat tamen Atride mandata sequutus,
 580Armaque Laodoco tradit servanda sodali
Qui prope fumanteis biiuges, currusque tenebat.
Ille quidem lacrimans altas petit inde carinas,
Nuntius heu tibi quam mæstus venturus, Achilleu?
At non se Pyliis cupientibus addit Atrides
 585Pro Antilocho in pugnas comitem; sed protinus inde
Ajaces redit ad geminos, sociumque jacentem,
Auxiliaturumque suis Thrasymedea mittit.
Tum sic Ajacem adloquitur: Jam litora versus
Antilochus volat, atque alta in tentoria Achillis;
 590At non Priamida quanquam infensissimus ille,
Arva petet, reor, ac Teucris se opponet incrmis
Quam nos cumque viam interea meditemur, & artem,
Ut Patroclum trahere ad naveis possimus, & ipsi
Teucrorum evasisse manus, clademque minantem
 595Hæc ait Atrides, contra hæc Telamonius Ajax
Recta quidem, Menelae mones, clarissime Achivum
Propterea tu, & Meriones raptum inde cadaver
Ferte citi Teucrum turmas, atque Hectora contra
Instanteis nos a tergo pugnabimus ambo,
 600Nomen idem quibus, atque animus, discrimina quique
Tot tulimus simul ante pares, Martisque labores.
Dixerat, atque vinis subito complexus uterque
Sublimem attollit Patroclum retro agmina Troum
Conclamant trepida, ereptum ut videre cadaver,
 605Percussumque in aprum veluti rabido ore Molossi
Insiliunt juvenum venantum ante agmina prima,
Instantque, & crebris trepidum latratibus urgents
Ast ubi convertit sese, atque infrenduit horrens,
Aufugiunt, alioque alius volat ocyor agris
 610Sic Teucri Danaos turmatim pone sequuti
Ensibus, & longis hastilibus usque premebant.
Ast ubi jam geminus frontem converterat Ajax,
Pallebant subito, nec contra obsistere quisquam