Parque Deo, dilecta parens: armabor in acreís
Jam pugnas equidem; sed enim me cura remordet
Ne exanimum corpus, ferroque inflicta recenti
25Vulnera putrescant. Pelei sic filius inquit,
Quem contra Thetis hæc niveis pulcherrima plantis;
Exue, gnate, metum, pone hanc de pectore curam,
Ipsa adero, nec membra modis violarier ullis
Permittam, aut sanie, & nigro putrescere tabo.
30Quin solidum quamvis fuerint inhumata per annum
Incorrupta dabo, atque etiam servanda per ævum
Molliaque, & nihil humanis debentia curis.
Tu propera, & ducibus Danaum, cœtuque coacto
Atridem magnum adloquere, atque in fœdera junge,
35Irasque, & veteres animo depone furores,
Irrueque in pugnam immortalibus asper in armis.
Dixit, & insolito perfudit robore membra.
Perque cavas nareis Patroclo, perque ora jacenti
Purpureum nectar, succosque instillat odoros
40Ambrosiæ, foret ut tabo inviolabile corpus
Interea magnus cursabat litora Achilles
Horrendum inclamans, proceresque ciebat Achivos:
Ut vocem sensere procul, subito omnis in unum
Turba coit, quique ad naveis subsistere custos,
45Quique gubernator solitus, dapiumque magistri;
Et queis cura penum instruere, in certamina rursas
Intermissa diu rueret quum sævus Achilles.
Ergo omneis idem ardor agit, quin vulnere tardi
Tydides etiam, & fortis festinat Ulysses,
50Nixus uterque hasta, pugnaque insignis uterque;
Ordinibusque sedent primis; at magnus Atrides
Ductorum ex numero sese postremus agebat
Vulnus habens, nam pugnantem percusserat olim
Ære Coon Antenorides, ferroque corusco.
55Utque omnes aderant Danai, progressus Achilles
Constitit in mediis, fuditque has pectore voces:
Maxime Grajugenum, venisse in fœdera dudum
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/364
Appearance
Haec pagina emendata est