Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/365

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Amborum intererat, postquam exitialis utrique
Incidit ira animo pulchram Briseida propter.
 60Illa utinam infensa telis confixa Dianæ
Occubuisset apud naveis, Lyrnessia quando
Vastabam regna, & campos populabar opimos
Non tot Grajugenæ Teucrorum ultricibus armis
Arva momordissent domiti. Exultaveris Hector,
 65Tuque, Phrygesque tui; at Danaos reor omne per ævum
Nostrarum memores irarum, odiique futuros.
Mittamus tamen hæc veterum meminisse malorum
Quandoquidem mala jam prohibent graviora coactos.
Indultuni satis est odiis, non ira perennis
 70Pelidem decet, æterno jam foedere dextræ,
Conveniantque animi, propera, atque in proelia tutmas,
Argivosque hortare duces, armabor & ipse
Experiarque utrum totam plebs Dardana noctem
Assideat vigil ad naveis; at poplite flexo
 75Trojugenum quisquam solvet Diis vota libenter,
Si Martem incolumis nostramque effugerit hastam.
Talia Pelides, Danai plausere frequentes,
Quod tandem positis firmarent fœdera rixis.
Deinde sedens ipso ab solio sic fatur Atrides,
 80(Nam neque progressus medio stetit æquore ductor,)
Audite heroes Danaum, gens inclyta bello,
Murmure nec quoquam me interpellate loquentem,
Durum etenim licet audaci, licet ore diserto.
At populi ingentis circum stipante corona
 85Quis dictis præbere aurem? quis dicere voce
Audeat ærata quanquam? Tete alloquar unum
Propterea, Æacide vos nostram accipite mentem;
Argivum lecti proceres, linguisque favete:
Sæpe etenim hanc nobis Danai cecinere querelam;
 90Sed non causa mali fuerat culpandus Atrides;
Jupiter at, fatumque adversum, & tristis Erynnis,
Hanc mihi quæ lævam posuere in pectore mentem
Ut pulchram invito auferrem Briseida Achilli