Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/382

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Turmis propterea, nec Achillem Marte lacesse.
Stultos facta docent, prudens cavet ante futura.
Olli Anchisiades: Quid me, fortissime tentas,
 185Ceu puerum, terrere minis? Convicia pronum est
Cuique loqui genus amborum sat novimus ambo
Edocti fama, nec enim patrum ora tueri
Amborum ambobus licuit; tibi Nympha marina est
Ex Peleo genitrix, nobis est sanguinis author
 190Anchises, Venus & mater, nunc funera gnati
Alterutris ploranda manent, puerilia namque
Praelia non reor, & nullo dirimenda cruore.
Quod si audire vacat terras quae nota per omneis:
Dardanus ab Jove Dardaniam prior extulit urbem,
 195Nam nec adhuc Phrygio stabant sacra Pergama campo,
Irriguas tantum valleis, imasque colebant
Radices Idae: Hic opibus clarissimus ille
Ortus Erichtonius[1], ter cui millena per agros
Corpora foetarum fuerant pulcherrima equarum.
 200His Boreas magno pascentum illectus amore
Permiscet sese cervicem indutus equinam,
Undantemque jubam. Bis sex hinc venit equarum
Eximium genus, & rapidis velocius Euris.
Quaelibet[2]. intactae segetis per summa volaret
 205Culmina, nec teneras cursu laesisset aristas,
Vel mare per medium fluctu suspensa tumenti
Ferret iter, celeres nec tingeret aequore plantas.
Trois Ericthonius genitor, cui mascula proles
Ilusque, Assaracusque ingens, & Diis Ganymedes[3]
 210Par forma, atque hominum roseo pulcherrimus ore,
Pocula quem Patri mixturum ad sidera quondam

  1. ↑ V. 198. Ortus Erichtonius. Fuit & alius Atheniensium Rex, sed illum Homerus non Erichtonium, sed Erechteum vocavit in 2. Iliad.
  2. ↑ V. 204. Quaelibet. Quatuor hos versus hinc transtulit Virgilius ad celeritatem Camillae commendandam in 7. Aeneid
  3. ↑ V. 209. Ganymedes. De hujus raptu vid. interpretes Virgilii ad 5. Aeneidos.