LECTORI.
Homeri Iliadem nostris laudibus extollere insanum esset: in ejusdem commendationem omnis generis Scriptorum testimonia congerere, supervacaneum, atque infinitum: versionis autem nostræ difficultatem, laborem, ac diligentiam commendare, stultum profecto, ac deridiculum. Etenim quum versiones non eadem ex causa, neque eodem sibi proposito fine omnes adornaverint, nec item eodem ex capite earum utilitas æstimari, aut commendari potest. Sunt enim qui sic existiment, versiones illas, quæ verbum verbo exprimunt aliis liberioribus esse præseferendas, nam hæ, quod in Angeli Politiani Latino Herodiano meritò reprehendit Henricus Stephanus, dum Latini sermonis elegantiam, & verborum proprietatem studiosiùs sectantur, a Græco fonte divagantur longiùs, ut quid cui respondeat, non facile discerni queat. Atque hæc quidem vera esse fateor, quum in corum gratiam, qui Græcè disce-