Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/406

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Pardalis antevolat venantum excita tumultu;
 520Latratusque canum, atque virum tela aspera contra,
Vulneribusque furor crescit, transfixaque ferro
Pugnat adhuc hostem donet sternatve, cadatve,
Sic Antenorides sævum expectabat Achillem,
Fortunamque manu, & Martem tentare paratus.
 525Prætenditque altum clypeum, telumque coruscum
Intentans dextra magna sic voce profatur;
Luce sub hac Priami excelsam te, insane, putasti
Eversurum arcem, sed adhuc te dura, tuosque.
Plura manent subeunda prius, namque alta tuentur
 530Moenia ductores numero, & virtute potentes,
Pro gnatis quibus, & charis uxoribus, atque
Pro patribus pulchrum est duris sudare sub armis:
Tu quoque, tu hac mole, & præstanti hoc robore, tandem
Iliacos moriens signabis funere campos.
 535Hæc ait, & magno contorsit turbine telum,
Percussitque genu subter, sonuitque metallum:
Ære repercussum, valido neque finditur ictu.
Dona Dei prohibent. Pelida fraxinus ingens
Dein volat acta manu; sed laudem invidit Apollo,
 540Eripuitque virum, & circum caligine texit
Ac pugna procul in sedeis jubet ire quietas.
Tum tenuem Æacidæ, & vacuam sine viribus umbram
Objicit, ora viri adsimulans, clypeumque, jubasque.
Pelides volat, antevolans præcurrit imago,
 545Dumque instat, trepidæque pedem pede fervidus urget,
Camporum per aperta ruens, qua gurgite flavo,
Vorticibusque secat rapidis sata pinguia Xanthus,
Jamque tenere sibi credit spe elusus inani,
Turmatim portis Teucri infunduntur apertis
 550Ingenti strepitu, nec jam exspectare manenteis,
Aut quo quemque timor ferat, observare licebat,
Quisve cadat. Quisque instantem sibi credit Achillem,
Clausorumque virum fremitu strata omnia fervent,
Queis pede cumque datum sortem effugisse nefandam.