Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/410

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Infrendensque heros secum hæc sub pectore versat:
Ingrediarne urbem? At vereor convicia Teucrum,
Polydama, ignavum in primis me jure vocares,
 95Agmina Trojugenum tutam qui cogere in arcem
Suadebas, Patrocli quum luctu excitus Achilles
Arma retractavit, renui, parere fuisset
Utilius longe amissis nunc denique turmis
Probra mihi metuenda Phrygum, matrumque dolentum.
 100Deteriorque aliquis, turmas canet, atque paternam
Viribus ille suis fretus rem perdidit Hector.
Sic quondam; mihi sed satius vel sternere Achillem,
Vel charam ob patriam lætho cecidisse decoro.
Quod si depositis[1] clypeoque umbone corusco,
 105Cristata & galea, ad murumque hastile relinquens
Obvius ire velim, & sævo me credere Achilli
Pollicitus pulchramque Helenam, & quas improbus ille
Vexit opes cumque auratis in puppibus olim,
Unde mali ingentis, tantique exordia belli:
 110Atridae & gemino, Danaisque subinde daturum
Quot reliquas Priamique ædes, urbsque inclyta condit,
Juratamque fidem ab Teucris exegero, ut omni
Fraude procul Danais tradantur partibus æquis.
Quo tamen hæc? Supplex oratumne Hector Achillem
 115Iverit? Haudquaquam; sed enim da posse, precantem
Ille vereretur, pactisque accederet ullis?
Scilicet imbellem tanquam, mollemque puellam
Protinus, insiliens ferro obtruncaret inermem.
Non licet ab quercu, nec celsæ ab culmine rupis
 120Pelidem adfari, juvenis velut, atque puella.
Colloquia hæc juvenesque decent, molleisque puellas;
Arma viris tractanda: videndum Jupiter utri

  1. ↑ V. 104. Quod si depositis. Cogitationum undique subeuntium tumultu confusa, & imperfecta, oratio, turbati animi signum. Similis deliberatio illa Turni apud Virgilium in 12. Quod ibi Drances, hic Polydamas.