In puro bibulas fluctus qua lambit arenas,
Quum cursu assiduo, & Martis defessa labore
60Membra sopor subit, & curarum dissipat æstus.
Ecce autem Patrocli ante oculos miseri adstitit umbra,
Oraque pulchra viro similis, molemque, coloremque,
Et vocem, talique humeros circumdata amictu.
Adque caput stetit, & blando sermone loquuta est:
65Dormis extincti Patrocli jam oblitus, Achilleu?
Eja age, quam primum effoso tege membra sepulchro.
Nam vagor[1] inferni circum magna ostia Ditis,
Meque leves animæ, simulachraque luce carentum
Ire ultra prohibent Stygii trans fluminis undam.
70Jamque vale, & charam extremum mihi porrige dextram.
Nam neque, me postquam Vulcania flamma piabit,
Æthereas iterum remeabo in luminis oras,
Nec procul ab reliquis curas partirier omneis
Fas tibi jam mecum, fatum me absorbuit ex quo
75Invisum, quod nascenti nevere sorores
Quin te, gnate Dea, Iliacis occumbere campis
Dii voluere; memor, tamen hoc concede precantis
Idem ossa amborum tumulus, lapis unus habento.
Ut simul ab teneris nutrití assuevimus annis,
80Actorides genitor quum me in Peleja duxit
Tecta olim puerum, ab patria digressus Opunte,
Talorum ob jactum quando Amphidamante creatum
Imprudens misi Stygias, nolensque sub umbras.
Ex illo famulumque tibi, fidumque sodalem
85Aeacides dedit: ergo ambos eadem tegat urna
Aurea, quam genitrix auritam utrinque, futuri
Docta olim dedit. Hæc Patroclus, cui dius Achilles:
Cur mihi, fraternum caput, hæc gratissima nobis
Jussa dares? Equidem facerem, faciamque libenter.
- ↑ V. 67. Nam vagor. Quod Virgilius in 6.
Nec ripas datur horrendas, & rauca fluenta
Transportare, prius quam redibus ossa quierunt.