90Sta propius, liceat collo dare brachia circum;
Inque vicem lacrimis animum satiare profusis.
Dixit, & expansis ruit hinc, atque inde lacertis
Sed stridens volat, & tactum frustratur imago
Par levibus ventis, tenuique simillima fumo.
95Complositque manu, attonitusque hæc fatur Achilles:
Sunt quoque, sunt aliquæ infernis in sedibus umbra,
Atque leves animæ; præcordia nulla sed illis.
Ossave; sed tenues volitant sine corpore vitæ,
Qualis visa mihi Patrocli lugentis imago
100Cuncta viro similis, fierique hæc singula jussit.
Sic ait, & sociis luctum commovit acerbum,
Ingentem, assiduum Aurora fulgentis ad ortum.
Interea Atrides mulosque, virosque parabat,
Qui adveherent silvam, ductoremque omnibus acrem
105Merionem dedit Idomenei Cretensis alumnum
Funibus hi armati, durisque bipennibus ibant.
Planaque camporum emensis, colleisque supinos.
Ut ventum Idæam in silvam, saltusque profundos,
Cæduntur patulæ ingenti certamine quercus,
110Procumbuntque; gravi resonant procul antra fragore.
Diffisasque ligant mulis: hi robore multo
Corripiunt iter, ingenteisque ad litora truncos
Cum stridore ferunt calido sudore madentes.
At lignatores (etenim sic jusserat heros
115Meriones fasceis quicumque in castra minores
Gestabant humero. Ut ventum qua Thessalus heros
Et Patroclo tumulum, sibique adsignaverat ipsi,
Deponunt onus immensum, exspectantque frequentes.
Myrmidonas sed enim cingi fulgentibus armis
120Imperat acides, currusque adnectere bigis.
Confestim incumbunt jussis: loca prima tenebant
Cornipedes, sequitur peditum densissima nubes,
In mediis Patroclum portabat lecta juventus,
Et feretrum tonsis onerabant triste capillis.
135Pone sequens manibus caput attollebat Achilles
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/425
Appearance
Haec pagina emendata est