Dein currus agit Antilochus, Neleja proles
Fraude mala Atridem, non vi prælapsus equorum.
445Proximus ille tamen properantis terga premebat,
Atque rota ab volucri quantum per gramina currum
Distat agens equus, & canthos, orbemque rotarum
Verberat extremum cauda, pone ardua sedes
Cum sonitu rapitur, spatium neque distinet ingens
450Tantum Nelide Antilocho Menelaus Atrides
Posterior volat, alipedis nam creverat Æthes
Immensum vis, atque animus, quod si ulla fuisset
Ulterius fuga, nec limes præfixus utrique
Antejsset procul, & palmam, plausumque tulisset.
455Meriones comes Idomenei cursum inde fatigat,
Hasta volat quantum ab flavo sejunctus Atride.
Ars neque magna viro, nec vis, et robur equorum.
Dein satus Admeto sese postremus agebat
Confractosque trahens currus, pavidosque jugales
460Ingemuitque virum adspiciens, et fatur Achilles;
Ultimus ille venit quo non præstantior alter
Flectere cornipides; verum illi proxima dentur ·
Præmia, Tydides primo nam gaudet honore
Talia dicenti Danai plausere, tulisset
365Atque Eumelus equam circum plaudente corona
Obsistit tamen Antilochus, mediisque profatur:
Ergone promerito, caream te judice, Achilles,
Munere victor ego, quoniam divinitus olli
Confracta jacuere rotæ, bijugesque comantes?
470Ille acturus equos, superos in vota vocasset,
Non ita postremus palma lugeret adempta.
Quod si collapsi miseret, tentoria fulvo
Plena auro, argentoque tibi, sunt optima equorum
Corpora, sunt pecora, et famula: majora dolenti
475Mox dato, vel coram ut plausum merearis Achivum.
Hanc ego non patiar, nulli concedere certus
Graiugenum, sed jura manu quæsita tueri
Talia Nestorides: blandumque arrisit Achilles
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/435
Appearance
Haec pagina emendata est