Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/438

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 550Pleuronium lucta Ancaeum mi adversa ruentem
Praestantem & cursu Iphiclum; sed te, Polydore,
Fraxineam intorquens hastam, teque, optime Phileu?
Me duntaxat equis gemini vicere citatis
Actoridae freti numero, atque cupidine ducti,
 555Maxima victori posita hoc nam praemia ludo.
Hi bini tamen; alter equum flectebat habenas[1],
Alter equum flectebat habenas, verbereque alter
Urgebat crebro. Is fueram juvenilibus annis,
Invidet hanc mihi sed laudem jam segnior actas,
 560Invitumque gravi cogit parere senectae,
Taliaque haec aliis subeunda relinquere, sanguis
Queis calidus viget: heroas verum inter Achivos
Quondam excellebam. Charo tu justa sodali,
J, sequere, atque novo produc certamine ludos.
 365Accipio tua dona lubens, & gaudeo amantem
Quod redamas memor usque mei, quem semper Achivos
Ductores inter claro dignaris honore.
Dij juvenem egregium donis cumulate faventes.
Hæc senior, Grajosque inter, turbamque frequentem
 570Lætitia ingenti perfusus pectora Achilles
Nelidae senis auditis sermonibus ibat.
Cernentum[2] valido exponit dein præmia cæstu,
Exurgensque, Atride, inquit, flosque inclyte Grajum,
Nunc geminos juvenes evinctis brachia palmis
 575Tollere suademus: faveat cui dexter Apollo,
Grajugenum plausu victor, duram ille labori
Sexennem hanc mulam ferat, indomitamque, domari

  1. ↑ V. 556. Alter equum fectebat habenas. Frigida ista ejusdem sententiæ repetitio Nestorze senectutis caracter est multum naturalis. Atque hæc potissimum sunt quæ Homerum signa vates reliquos extollunt, quæque oculatiores mirantur, et quæ juvenes imitari oportet
  2. ↑ V. 572 Cernentum. Quum fere totus Æneidos liber quintus ex hoc Iliadis vigesimo tertio desumptus sit, Virgilianis loquutionibus hic adnotandis supersedemus.