Nam genus hoc durum, & crudis parere lupatis.
Victus cratere hoc pulchro contentus abito.
180Dixerat. Actutum Panopeo gnatus Epeus
Consurgit validusque, ingens, cæstuque peritus,
Comprensamque manu mulam tenet, atque ita fatur:
Adsit; qui cratera feret, namque hanc mihi nullus
Abstulerit reor, aut cæstus me vicerit arte.
585At pugna pejor: quid enim? Non omnia cuique
Posse datum: sic ajo etenim, sic facta docebunt
Comminuamque artus, contundam & cæstibus ossa.
Nec procul inde absint corpus curare jacentis
Qui possint, suaque invalidum in tentoria ferre.
590Hæc ait, obstupuere omnes, contra obvius unus
Euryalus surgit Mecisteo patre creatus
Rege Talajonida, quondam in certamina Thebas
Qui ferro occisi Oedipodae, ludosque profectus
Insigneis retulit Cadmeja e gente triumphos.
595Hunc Tydeo satus antiqui haud oblitus amoris
Firmabat dictis, cinctumque aptabat ahenum,
Loraque secta boum nectebat cruda lacertis,
Tum vero accinctus procedit in æquor uterque,
Brachiaque ad superas interritus extulit auras,
600Conseruere manus, crepitant sub vulnere mala,
Artubus ac totis sudor fluit. Asper Epeus
Tum ruit, atque genas circumspectantis, & ora
Vi quatit immensa: misero vestigia torpent
Euryalo cadit attonitus, velut horrida ponti
605Æquora quum super, algosum prope litus in undas
Desiliit piscis, fluctusque hunc obtegit ater.
Continuo, sic exiliit; lapsum sed Epeus
Erigit; & fidi æquales genua ægra trahentem,
Jactantemque utroque caput, crassumque cruorem
610Ore ejectantem ad naveis, & castra ferebant,
Crateremque tulere manu, solatia victo.
Protinus Aeacides cruda decernere lucta
Invitat qui forte velint, & præmia ponens
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/439
Appearance
Haec pagina emendata est