Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Ferrea vox, ompeis peditumque, equitumque maniplos,
Omnia bellantum percurrere nomina possem.
Peneleus primum[1], & Clonius, necnon Protoenor,
 435Leitus, Arcesilasque in tristia bella regebant
Cadmaeas genteis, Hyriemque, atque Aulidis urbem,
Et Scholum, & Schænum, cinctamque jugis Eteonem,
Thespiam, Græamque, atque ingentem Mycalesum,
Fatidicasque Erythras, Harmamque, Hilemque superbam
 440Ocalcem quicumque tenent, ac moenibus altis
Præcinctam Medeonem, Eleonisque ardua tecta,
Qui Ilesion, Copasque colunt, gratamque columbis
Thisben, Eutresinque, salutiferasque Plateas
Quique Coronaeam, Glissemque, & Patra Haliarti
 445Herbososque thoros, & amicam vitibus Arnen
Atque Hypothebæas arceis, coloque minanteis
Onchestumque habitant, Neptuno sacra parenti
Moenia, pomiferumque nemus, quicumque Mideam,
Nissamque insignem, extremæque Antedonis oram.
 450Quinquaginta horum stabant ad litora puppes,
Centum, ac bis denos fert quæque in Pergama lectos.
His quoque ter denas jungunt qui Aspledonis altos
Proscindunt colleis, atque Orchomenon Miniæum;
Jalmenus, Ascalaphusque duces, stirps inclyta Martis,
 455Actoris Azidæ quondam quos ædibus amplis
Extulit Astioche, tectorum in parte superna
Mixta Deo mulier, nec docta Cupidinis arteis.
Phocaici stant deinde viri, quos petrea Pithon,
Et melior Cyparissa satis, pecorosaque Chrissa,

  1. V. 434. Peneleus primum. Recensio utriusque exercitus, in qua totius antiquæ Græciae descriptionem habet a Plinio, Strabone, Stephano laudatissimam. Plura ex hoc loco delibarunt Lucanus, & Seneca Tragoedus. Homerum imitati sunt fere omnes Epici Poetae, ut alibi dictum. Nos hic nonnulla ampliori libertate in epithetis assignandis usi sumus, vitandi fastidii gratia.