Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/443

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Obtigit, atque aurea vagina fulgidus ensis.

 720Hinc ferro solidum Pelides extulit orbem
A fornace rudem, Eetion quem mittere suetus
Rex quondam, dextra sed jam prostratus Achillis,
Qui gazam ingentem ratibus convexerat altis,
Tum surgens turbam adfatur sic voce frequentem;
 725Adoproperate, quibus tanta est fiducia dextra.
Ne quanquam ingentis provolvat jugera campi
Grajugenum quisquam quinque hos tractanda per annos,
Non ferro vel pastor egens, vel arator in urbem
Iverit. Hæc fatur, confestimque hinc Polypoetes
 730Sistitur, hinc magna Divis par mole Leonteus,
Atque Ajax Telamoniades, & fortis Epeus.
Hic orbem ingentem primus rotat ordine; risu
Exceptus sed enim; sequeris, sate Marte Leonteu,
Tertius inde Ajax, jecitque ultra omnia signa
 735Robusta ab dextra, tandem extremus Polypoetes,
Ille boum quantum supra capita alta bubulcus
Projicit usque pedum, tantum signa omnia jactu
Transiliit[1], Grajorum ingens ferit æthera plausus,
Præmiaque ad naveis fidi retulere sodales.

 740Tum qui forte velint celeri certare sagitta
Invitat, juvenumque manu malum erigit ingens
Argolicæ ratis, & pavidam de fune columbam,
Quo ferrum intendant malo suspendit ab alto.
Qui volucrem telo figet stridente columbam
 745Has feret ille decem tentoria ad alta bipennes.
Qui funem attigerit, totidem feret ille secureis.
Dixerat, & Telamone satus subito adstitit Heros
Teucer, Merionesque ducis comes. Idomenei.
Convenere viri. dejectamque ærea sortem
 750Accepit galea, & plausu sors prima secundo

  1. ↑ V. 738. Transiliit. Ajax Telamonius heros alioqui praestantissimos, infelici semper eventu prius cum Ulysse, dein cum Diomede, ac tandem cum Epeo contendít.