Quid super his? aususne tibi, facinusque probatur?
155Sic ait, ingemuitque uxor, tum talibus infit:
Quo tibi mens abiit, rerum & prudentia quondam
Iliaco in regno, totumque audita per orbem?
Ad naveisne paras ire incomitatus Achivas,
Atque sub ora viri, qui tot tibi pignora chara
160Sustulit? heu! duro tibi sunt præcordia ferro.
Quippe nec ille tui miserebitur, atque prehensum
Occidet subito: gnatum intra tecta fleamus.
Scilicet hæc olim nascenti fata sorores
Eumenides nevere; canes ut pasceret agris,
165Ab nobis procul acidæ crudelis ob iram
Cujus ego medium discerpere dentibus hepar
Possem utinam, meritas raptato de Hectore pœnas
Solveret; at non indecori se more gerentem,
Sed charam ob patriam conversa fronte ruentem,
170Immemoremque fugæ tristem demisit in orcum,
Sic conjux, contra sic Laomedontius heros:
Chara, precor, ne me cupientem avertere tenta;
Læva avis, haud etenim flectar, nam tale sacerdos
Si mihi, vel doctus quisquam cecinisset aruspex,
175Credere mendacem merito, insanumque liceret;
At vidi ipse Deam, vocemque hisce auribus hausi
Ibo, nec incassum; quod si mihi fata parabant
Edibus his procul, ad naveis occumbere Achivas
Occumbam tristi satiațus pectora luctu
180Hectora complexus gnatum. Sic fatur, & arcas
Ingenteis aperit senior, pictosque tapetas
Bis senos, totidemque ardenteis murice lænas,
Bis sex & tunicas lini de flore comantis,
Pallia tum pulchra, & gemmis, auroque micanteis
185Femineas vesteis totidem, quatuorque lebetas
Extulit, & geminum tripodem fulgentibus ansis.
Crateremque auro solidum, quem Thracia quondam
Gens dederat Priamo legato ea regna petenti,
Donum ingens, tamen haud illi Rex parsit, Achivum
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/450
Appearance
Haec pagina emendata est