In propriis, ubi Cecropii per singula cives
Lustra diem largo taurorum sanguine sacrum,
Agnorum agitant. Petei stirps clara Menestheus
His præerat, quo non Danaum præstantior alter
500Instruere æratas equitum, peditumque cohorteis.
Huic Pylius (sinerent anni) contenderet heros
Quinquaginta olli parent per litora puppes.
Bissenas quibus adjungit Salamina relinquens,
Atque in bella viros rapiens Telamonius Ajax.
505At quos Argos equis aptum, portuque profundo
Hermiones, Asinesque dabant, & quam Herculis alti
Sublimem cœlo Tirinthum gloria tollit,
Toezenque, Ejonque ferax, dilectaque Bacho
Verum invisa Jovi æquoreas Epidaurus ad undas,
510Quique colunt tenuem Æginam, Mazetaque Graii
Imperio parent Stheneli, Capaneus in oras
Quem misit genitor Phrygias: simul agmina ducit
Euryalus, Talajonida pulcherrima proles
Mecistei; tamen ingentis Diomedis uterque
515Expectant jussa, & primum reverentur in armis.
Ilion hi adpulerant cum navibus octoginta,
At centum pictis sulcant vada salsa carinis
Quisquis Aræthyreæ frondentia possidet arva,
Ægion, & Pallenem, atque antiquam Gonoessam,
520Orniasque urbem insignem, ditesque Mycenas
Quique Hyperesiam, atque Helicem, bimaremque Corinthum,
Atque Cleonaeas arceis, regnataque Adrasto
Quondam rura terunt; & proxima litora circum,
Et numero ingenti, & præstanti corpore turmæ.
525His ipse heroes pulcherrimus inter Achivos
Imperat Atrides, Tyrioque exultat in ostro
Eximiusque armis, & luce coruscus ahena .
Qui vero umbrosis cinctam Lacedæmona clivis,
Et Pharen, Spartenque tenent, Briseia quique
530Arva serunt, Messenque, aptissima tecta columbis,
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/46
Appearance
Haec pagina emendata est