Centenasque[1]. colunt urbeis: hos inclytus hasta
Idomeneus agit, Martique simillimus heros
595Meriones: octoginta sectantur utrumque
Armata juvenum puppes, terno inde subibant
Agmine distincti, atque armis, qui Lindia ferro
Arva terunt, qui Jalyssum, atque ingrata Camiri
Jugera proscindunt Rhodii, Satus Hercule magno.
600Magnus Tiepolemus pubem regit, inclyta virgo
Quem dedit Astiochia Deo commixta procaci
Frondosa ex Ephyre[2] fluvii Selleentis ad undam.
Ille autem patriosque lareis, vultumque verendum
Funere fœdavit, sub quo Lycimnius ævo
605Jam gravior, Martis proles, & avunculus ipse
Dilectus patri Stygias descendit ad umbras.
Hinc profugus ratibusque cavis, sociisque coactis
Committit sese pelago, namque Herculis olli
Sæva minabantur reliqui, gnatique, nepotesque;
610Ast illum Oceano errantem, ac mala plurima passum
Respexit tandem, ac Rhodias eduxit in oras
Divorum, atque hominum sorteis qui temperat æquus
Jupiter, argentoque viros ditavit, & agris.
Hos naves vexere novem, treis insuper addit
615Nireus ab Sima, Regi quem protulit alma
Aglaies Charopo, Nireus, formosior alter
Quo nullus Danaos inter, pubemque Pelasgam
llion adpulerat, Pelidae corpore dempto[3];
Imbellis tamen, exiguoque ille agmine septus.
- ↑ V. 593. Centenasque. Inde Virgilius in tertio
Centum urbeis habitans magnas, uberrima regna.
Idem tamen Homerus in Odyssea nonaginta urbes tribuit Cretensibus - ↑ V. 602. Frondosa ex Ephyre. Non solum majorum locorum sed etiam urbium singularium nomina cum præpositione efferri posse pluribus Tullii, & aliorum Latinorum exemplis firmat Ludovicus Cerda in not. 40, 41, 42. ad lib. 4. Grammaticae Antonii Nebrissensis.
- ↑ V. 618. Pelidae corpore dempto. Hinc Virg. Excepto Laurentis corpore Turni.