Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/5

E Wikisource
Haec pagina emendata est

re incipiunt, Homeri, aut alterius cujusvis scripta in Latinum, aut vulgarem sermonem vertenda susceperis, quod sibi dumtaxat præstituisse videntur Andreas Divus, & qui ejus versioni castigandæ insudarunt Maxillus, Gifanius, Sebastianus Castellio, Henricus Stephanus, Liberlinus, Berglerus, Salvinius, atque his similes alii, ab quibus in Latinam, Hispanam, Gallicam, Italicam, Anglicam, & Germanicam linguam Homeri opera, & plura alia Græcorum translata sunt.

Ut autem Græcæ linguæ addiscendæ ejusmodi Scriptorum labore nihil utilius, ita Homeri, aut Poetæ cujusvis alterius gravitati, elegantiæ, ac sublimitati cognoscendæ, aut pensandæ nihil fieri potest ineptum, immo contrarium magis. Quo fit, ut Libertini, exempli gratia, quum versionem totam perlegeris, aut te Homerum illum tot omnium gentium præconiis laudatissimum legisse non credas, aut tot retrò sapientes viros insanire arbitreris, qui ineptissimas illas loquutiones, frigidas sententias, & descriptiones insipidas summis laudibus certatim extulerint.

Nec tamen eandem interpretandi methodum omnes Homeri Traductores sequuti sunt. Nam ut antiquissimos illos omittam, Livium Andronicum, Accium Labeonem, de quo Persii Scholiastes Sat. 1, Cnejumque Mathium,