Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 680Quotquot Tricca viros, quotquot dabat aspera Jthome,
Regiaque Eurythi Oechalia. Exinde arva tenebant
Quæ Ormenion, Titanique albentia culmina gentes,
Asteriumque colunt, fontemque bibunt Hyperium,
Ductore Eurypilo, claro cui Evæmone gnato
 685Terdenæ parent Trojano in litore puppes.
Qui vero Argissam, albentisque Oloossonis agros,
Ortenque, atque Elona tenent, subsunt Polypoeti
Pirithoi soboli, genitor cui maximus ipse
Jupiter, at fortem Polypoetem regia virgo
 690Hippodamia duci genuit commixta superbo,
Setigeros quum Centauros monstra horrida abegit
Pelio ex alto[1], inque Æthicia transtulit arva.
Non solus tamen; huic adstat Mavortia proles
Conidaque Corone satus regit arma Leonteus.
 695Quadraginta altis findunt hi marmora proris.
At Guneum ab Cypho sequitur gens dura, Peræbi
Dodonem circum gelidam, torvique Enienes,
Jugera quique colunt, Stygia Titaresus ab unda[2]
Quæ rigat, in Peneum latices agit inde sonanteis;
 700Immixtusque olei in morem superenatat amnis,

  1. V. 692. Pelio ex alto. Correpta ultima in Pelio more Græcorum propter sequentem vocalem, quod & fecit quandoque Virg. imponere Pelio Ossam, Credimus an qui amant, & alibi saepius.
  2. V. 698. Stygia Titaresus ab unda. De hoc fluvio scribens Strabo, bituminoso, inquit, liquore fuit, atque ejus natura, ut cum aqua misceri non possit. Cui Plinius consonans 1. 2. c. 8. Accipit, inquit, Peneus Eurotam amnem (ita enim ille appellat, quem Homerus, Lucanus, Strabo, & Tragoedus Seneca Titaresum) nec recipit; sed olei modo supernatantem, ut dictum est ab Homero, brevi spatio
    portatum abdicat, poenales aquas dirisque genitas argenteis suis misceri recusans. Quod autem Plinius Penei pulchritudini, id Lucanus Titaresi dignitati, ac nobilitati tribuit, quem nos sequuti cecinimus Alexandr. I.
    Post Peneum irrumpit, lapsuque per aquora summo
    Immixtas defendit aquas, fluviique minoris
    Contactum effugiens, Superum sibi servat honores.
    Quippe ab Styge ortus, Dii cujus jurare timent, & fallere numen.