& Ninnium Crassum, quorum meminit Priscianus lib. 9, ut inquam hos omittam, fuere ex recentioribus plures, qui, quum ligata oratione, tum soluta Homeri Iliadem, Odysseamve, aut etiam utramque aliis etiam linguis ediderunt, aut edere tentarunt. Hos inter clarioris nominis habentur Franciscus Petrarcha, Angelus Politianus, Laurentius Valla, & Raphael Volaterranus, Joachimus Camerarius primum, & secundum Iliadis librum latinis versibus extulisse dicitur, cujus etiam Homericorum omnium librorum argumenta exstant apud Politum.
Primum item, secundum, & nonum librum Vincentius Obsopæus, tertium, quartum, quintum, decimum tertium, duodevigesimum, vigesimum, vigesimumsecundum, & vigesimum quartum. Nicolaus Valla, Iliadem universam; atque Odysseam Marinerius quidam Hispanus apud Nicolaum Antonium in Bibliotheca Hispana, quod opus, an exstet, nec scio, nec aliquem, qui id sciret invenire potui: tandem Joannes Baptista Lawenbergius, cujus ex Odyssea fragmenta nonnulla vidi non contemnendo latino versu, lliadem, an idem verterit, non satis compertum habeo. Quibus accedit Cunichii, quæ nunc cum laude prodit, Iliadis interpretatio, latino versu. Atque hæ quidem Latinæ Homeri versiones,