Sic Hector, Paris hæc contra: Quid sæpe fatenti
Obiicis hoc scelus & verbis perstringis amaris?
Atque acie velut indomita pennata securis
70Ligna secat ratis in costam, aut laquearia tecti
Artis opus multæ, & repetitis usque fatigat
Ictibus acta super, geminatque in pondere vireis
Haud secus ista ferox iterumque, iterumque retractas.
Quid concessa mihi Cythereja præmia damnas?
75Nulli fas hominum Divum contemnere dona,
Quæ nec quisque volens invito accersat Olympo.
Quod si me[1] vocat in pugnam Menelaus Atrides
Eja age, Teucrorumque acies, Grajumque comantum
Stare jube, nostro[2] dirimatur sanguine bellum,
80Victor opes, Helenamque ferat: sæva arma quiescant,
Atque Phryges, Danaosque inter pax floreat alma.
Dixerat, atque Hector jussit consistere turmas,
Oblato gaudens[3] componi fædere dextras.
Conspicuum tamen in mediis, armisque coruscum
85Undique tela petunt adverso ex agmine Grajum;
At cohibete manum, Danai, vos sistite, Achivi,
Atrides clamat, namque Hector dicere magnum
Nescio quid parat. Actutum tela aspera ponunt,
Hectoreis tacitique aptant sermonibus aurem.
90Ille autem Argivi juvenes, ac Dardana pubes
Accipite hæc animis alma deponere terra
Arma jubet Paris, in medio Menelaus Atrides,
Ipseque contendant duro ut certamine: victor
Tyndaridem ferat uxorem, partisque fruatur,
95Atque æterna Phrygum, & Grajorum foedera sunto.
Conticuere omnes, arrectisque auribus hærent.
Strenuus inde armis Menelaus farier orsus:
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/60
Appearance
Haec pagina emendata est