Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/61

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Me quoque nunc audite, viri, quem maxima belli
Cura premit, vos quem propter tot tristia passi.
 100Occidat is nostrum, cui mors, & fata parantur
Vivite vos pulchra in pace, ac durate beati.
Nunc geminos huc ferte agnos, albumque, nigrumque,
Alma nigrum tellus, niveum Sol almus habebit,
Nos itidemque Jovi pinguem mactabimus agnum.
 105Laomedontiades Priamus tum foedera firmans
Ipse adsit, vereor Paridem, neque pectora fratrum
Fida satis, varium quippe[1], ac mutabile semper
Mens est, atque animus juvenum: pacata senectus[2]
Prospicit hinc transacta simul, cavet inde futura,
 110Prudentumque piis succedunt omnia votis.
Dixerat, infremuere omnes, Graiique, Phrygesque
Affulsisse diem, finem quæ imponeret armis,
Tristibus atque odiis, altos tunc ordine linquunt
Cornipedes, viridique omnes in gramine longas
 115Defigunt hastas, atque ærea scuta reclinant.
Hinc, atque inde acies spatia in sua quæque recedunt.
In medio ancipiti patet ingens area Marti.
Hector, qui Priamum adcirent, lectasque bidenteis
In campum adferrent, celeres jubet ire ministros.
 120Thaltybium Atrides pictis de navibus agnum
Ferre jubet parent rapidis illi ocyus Euris.
Atque ea diversa penitus dum parte geruntur,
Iris Tyndaridi descendit nuncia cœlo
Laodicen vultu referens, ac corpore toto,
 125Quæ Priami gnatas forma supereminet omneis
Atque Antenorides duxit quam Rex Helicaon.
Telam illa ingentem tecti in penetralibus altis
Texebat variam, ac duplicem, (mirabile visu)

  1. V. 107. Varium quippe. Quod Virgilius ad foeminas transtulit
    Varium ac mutabile semper . . . . Femina.
  2. V. 108. Pacata senectus. Tumultu affectionum quiescente. Cani enim sums sensus hominis.