Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/7

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Jam vero ex vulgaribus aliis linguis, apud Gallos insignis quædam fœmina Anna Dacieria Homerum soluta oratione satis feliciter expressit. Anglica lingua & carmine idem præstitit Alexander Poppaeus; atque idem Germanicis versibus Iliadem Joannes Spiengerius; Italicis, quos solutos vocant, præter citatum Salvinium, alii nonnulli, & ligata Italica oratione nuper Josephus Bossolus. Habetur etiam in pretio apud Hispanos Gundisalvus Pereyra, seu potiùs Perezius, qui Odysseam patrio sermone edidit, ut Syriacam versionem omittam a Theophilo Edesseno elaboratam, & Persicam, cujus meminit Labbæus. Vide, si lubet, aliorum Homeri Interpretum, & Scholiatorum catalogum apud Fabricium in Græca Bibliotheca tom. 1. & Alex. Politi præfationem ad suum Eustathium.

Poetarum igitur Principis mentem verba, latinis versibus exprimere conati, Virgilium Maronem, Homeri, inquam, optimum, & pulcherrimum interpretem ducem sequimur, in quo plura ex Homero ferè ad verbum expressa, plurima levi quadam immutatione detorta, innumera, immò totus quotus Maro est, ad Homeri imitationem compositus. Ubi ergo Virgilius, pene ad literam Homerum expressit, nos eadem Vergilii carmina omnino, aut fere nihil immutata