Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/72

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Quin potius valido Menelaum robore, & hasta
Jactabas super, & crudo te Marte ferebas.
I, miser, insanoque viros rursum ore lacesse.
Quid tibi cum pugna? tectis te contine ia altis,
 435Si superesse velis, & coeli vescier aura.
Haec Helena, at Priami contra sic filius inquit:
Uxor amara[1], quid increpitas, torquesque dolentem?
Palladis ille ope nunc duro in certamine vicit,
Vincam ego fors alias. Sunt & sua numina Teucris.
 440Tristia mittamus[2] tamen haec, Cypriaeque fruamur
Muneribus Divae, haud etenim, mea chara fatebor,
Dulcibus usque adeo accendit praecordia flammis
Saevus amor, neque tunc pingui ab Lacedaemone quondam
Quum primum raptam praecelsa in puppe vehebam,
 445Atque tibi in Cranae blandis complexibus haesi,
Quam nunc ossa calor, labefactaque corda fatigat.
Dixerat, atque Helenam fusis hinc inde lacertis
Cunctantem fovet amplexu, placidumque petivit[3]
Conjugis infusus gremio per membra soporem.
 450Haec inter frendens Menelaus tygridis instar,
Vestigatque virum cuneos, atque agmina lustrat;
Caelitus ast tamen ereptum non Dorica pubes,
Non ipsi Phryges, aut sociorum ex agmine magno
Viderat, aut cuperet quisquam servare repertum.
 455Usque adeo infensum Danaique, ac Troes habebant.
Tum placido in mediis Agamemnon pectore fatur:
Trojani, sociique Phryges, victoria nostra est,
Foederis atque ipsi testes, pugnaeque fuistis:
Ergo Helenam, raptas & opes jam reddite Graiis,
 460Praeterea gravis argentique, aurique talenta,
Quaeque etiam seri solvant in saecla nepotes.
Sic ait, atque acies Danaum plausere faventes.

  1. V. 437. Uxor amara. Jovis Virgiliani verba ad Junonem.
  2. V. 440. Tristia mittamus. Quod ex Epicureorum sententia Horatius:
    Dona praesentis cape laetus horae, &
    Linque severa.
  3. V. 448. Placidamque petivit, Virgiliani versus ex 8.