Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/74

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Incassum patieris? agrosque, urbeisque cienti
Confracti mihi tot currus, tot corpore toto
Sudarint biiuges frustra, dum Troia bello
 25Urbs justo petitur, Priamique infida propago?
Fac age, si lubet; at reliquis non grata profecto
Illa sedet Divis pietas. Tum nubila cogens
Omnipotens genitor torvo sic intonat ore:
Quid Priamus, Priamoque sati, soror improba, tantum
 30Peccavere tibi, totis ut viribus urbem
Indefessa velis, claramque evertere gentem?
Nec, reor, absistas, ponasque e corde furorem
Laomedontiada, & gnatorum viseera quamvis,
Immeritosque Phryges laceraveris ore cruento,
 35Fac age, si lubet, haud mortalibus usque faventeis
Fas certare Deos; memori hæc in pectore serva
Dicta tamen veniet stellis volventibus, ætas[1],
Quum tibi dilectas genteis, urbeisque superbas
Eruere adgrediar, tu nostram inflectere mentem
 40Non vi, non precibus tenta, non artibus ullis,
Quandoquidem invitum cogis servire dolori
Diva tuo, atque urbem Trojanam exscindere ferro;
Qua mihi non reliquas inter, quas ambit Olympus,
Charior ulla fuit, semper nani sanguine multo
 45Cæsarum pecudum, & sacris altaria flammis
Nostra calent, qui solus honos optatus Olympo est.
Iupiter hæc, contra adloquitur quem maxima Juno:
Oppida, fabor enim, tria sunt gratissima nobis,

  1. V. 37. Veniet stellis volventibus, aetas. Quod Virg. in 1. jam præteritum, quasi eventurum cecinit: veniet lustris volventibus aetas
    Quum domus Assaraci Phtiam, clarasque Mycenas
    Imperio premet, ac victis dominabitur Argis
    Quæ adhuc distinctius de Lucio Mumio, & Paulo Emilio canit in 6.
    Ille triumphata Capitolia ad Alta Corintho
    Victor aget currum, cæsis insignis Achivis.
    Eruet ille Argos, Agamemnoniasque Mycenas
    Ultus avos Trojae.