Sic utinam semper, dicet, sævam expleat iram
Grajugenum ductor: semper sic prælia tentet,
180Nunc veluti amissis sociis, & fratre perempto
Navibus in vacuis patrias remeavit in oras.
Sic Troes; mihi sed tellus prius ima dehiscat.
Rex ea, cui placido Menelaus pectore fatur:
Euge animo, frater, nec questibus agmina turba,
185Haud lethalis enim plaga est, nam baltheus ictum,
Atque laborato fregit lorica metallo.
Vera utinam hæc fuerint Agamemnon,sed tamen,inquit,
Arte opus est Medica crudos lenire dolores.
Hæc ait, actutumque agros jubet ire per omneis
190Talthybium, clarumque Machaona accersere laude
Artis Apollineæ, genitor quam maximus olli
Phoebigena indiderat, monitisque impresserat altis.
Illicet ille virum cuneo[1]s, cursatque micanteis
Ære globos, magna donec stipante caterva
195Stantem Aesclapiadem cernit procul, atque ita fatur:
Pelle moras, Aesclapiade, siqua arte mederi
Atridæ valeas Menelao, fœdera contra
Troius, aut Lycius tristi quem vulnere quispiam
Afflixit, decus olli ingens, sed luctus Achivis.
200Sic ait, atque ambo simul in tentoria tendunt,
Ductor ubi magna procerum comitante corona
Ora Deo similis lecto fulgente jacebat.
Protinus ille trahit calidum de corpore telum,
Cingulaque,& cinctum internum,chalybemque resolvit,
205Contrectatque manu vulnus, sistitque cruorem,
Hinc varios spargit succos, herbasque potenteis,
Phoebigenæ quondam dederat quæ munera Chiron.
Dardanidum interea sævus magis[2], ac magis horror
Crebrescit campis, & equos, atque arma retractant.
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/79
Appearance
Haec pagina emendata est