lectori dabimus, nec enim aut ab ullo mortalium elegantiùs efferri potuisse quisquam crediderit, aut vitio, plagiove nobis verti poterit, si ubicumque inventam Homericam supellectilem, ipso jure clamante, vero domino restituamus. Ubi autem Virgilius, Virgilius, inquam, ipse, nonnullas Græci Vatis loquutiones, & loca latinè,
- Desperans tractata nitescere posse, reliquit,
nos item relinquemus. Habet enim unaquæque lingua lepores quosdam suos, ac dignitatem, decoremque verborum, quæ si in aliam transferre coneris, non nisi turpe quicquam, aut insulsum dixeris.
Quod autem de unaquaque lingua universa, id etiam de propriis uniuscujusque gentis, ac Provinciæ, immo & urbis loquutionibus dicendum est, quamobrem & Livius Patavinitatem, & Virgilius Mantuanitatem redolere dicitur. Idem etiam quod de verbis, de Heroum moribus judicandum est. Quid enim Achillem carnes scindentem, ac distribuentem, aut Nausicaam ad fluvium lavantem reprehendant, qui ejus gentis, eorumque temporum mores satis cognitos, ac perspectos habeant? Perinde quasi non iidem aut Abrahamum hospitibus pedes lavantem, aut Rebeccam adaquantem camelos in Scripturis legerint.
Ad calcem operis nonnullas addere ad-