Consilio tamen, & facundo accendere Martem
310Eloquio bonus, arma aliis, pugnamque relinquo,
Membra valent, sanguisque[1] viget quibus integer ævi.
Talia commemorat, ductor reliqua agmina lustrans
Inde abit, & Petei claro de sanguine cretum,
Cecropidumque acies, & magnum propter Ulyssem.
315Ille Cephallenseis turmas consistere longe
Ut vidit (nec enim Teucrorum bellicus aureis
Impulerat clamor, Danaum vel in arma ruentum;
Sed primo tantum misceri murmure campum
Audierant positi procul, & qua parte phalanges
320Ingruerent primum observabant) talibus heros
Increpitat dictis: O magno ex patre, Menestheu,
Tuque, instructe dolis, fraudumque inventor Ulysses
Cur trepidi hæretis, pugna procul, atque tumultu?
Atque etenim vos hostileis invadere turmas
325Fas erat, & primos caput objectare periclo,
Quandoquidem & primi soliti considere mensis,
Regificas siquando epulas, convivia læta
Instruimus Danais, magnorum & lancibus aureis
Terga boum fumant, & inundant vasa Lyaeo.
330Nunc tamen Argivum totas ruere ante phalangas
Adspicitis lenti, ac duro decernere ferro.
Non tulit hæc animis Ithacus, frendensque profatur:
Ergo nos genus ignavum, segnesque videmur
Esse tibi neque collatis in moenia signis
335Tendere posse putas conferta per agmina Teucrum?
At primam ante aciem, ipse voles si cernere, cernes
Telemachi patrem permixtum cædibus atris,
Heroasque inter Phrygios turbare maniplos.
Verba furens igitur vento quid inania jactas?
340Huic vero, ut dictis commotum agnovit Atrides,
Subrisit blandum, placidoque hæc addidit ore:
- ↑ V. 311. Sanguisque. Pulcherrima Virgilii loquutio in Aeneid.