Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/84

E Wikisource
Haec pagina emendata est

O Laertiade, haud equidem te hortarier unquam,
Neu te urgere ausim: novi quantum mea cordi
Sint tibi, nam nostro doluisti sæpe dolore,
 345Consiliisque vales prudentibus: ergo age, siquid
Peccatum dicto, magnis pensabimus olim
In tete Officiis, celeres modo verba per auras
Numina disperdant. Taleis dat pectore voces,
Inque alias properat turmas. Diomedea magnum
Inter equos, interque, rotas videt ære nitenteis
Hinc stantem, ac juxta Sthenelum, quos lumine ductor
Adspectans torvo, dictis castigat amaris:
Tydeo gnate, quid hinc acies circumspicis hærens?
At non ille, satum cujus te e sanguine jactas,
 355Talis in arma fuit, namque ille (ut sæpe priores
Narrantes memini, nec enim gesta inclyta nobis
Cernere concessum) virtute, & mole superba
Præstabat reliquis Danaum, diteisque profecto
Quum peteret nullo turbatas Marte Mycenas
 360(Oedipodionidæ Polynicis signa sequutus,
Fraternumque nefas sacratæ ad moenia Thebes)
Oratum auxilium, posset neque flectere menteis,
Monstra Deum quippe adversis terroribus obstant,
Asopum petiisse aciem, loca consita dumis.
 365Thebanum ad murum legatum hinc Tydea mittunt.
Solemneis tum forte dapeis Eteoclis in aula
Delecti cum Rege duces, patresque trahebant.
Ille hospes quanquam, armato acc milite septus
Bistonios ausus dura in certamina civeis,
 370Et lectos proceres, ipsumque vocare tyrannum,
Palladis auxilio victor: dein castra petenti
(Dedecus urit enim, atque accepta injuria menteis
Insidias, fraudemque parant. Toto agmine lectos
Quinquaginta heros Mæon, nec non Lycophrontes,
 375Mæon Hæmonides, Lycophrontes Marte peritus
Autophonis proles secreta in sede locarunt.
Ille haud mentis inops ingentem Mæona primum,