Tu (mihi si armipotens dabit hanc Tritonia laudem,
235Utrumque ut possim fulgenti sternere ferro)
Hos biiuges ubi suspensis religaris habenis
Mitte, precor, procul & campis avertere bigas
Trojani Æneæ nostra in tentoria cura.
Illorum quoniam veniunt ab semine equorum,
230Quos rapti pretium Ganimedis Jupiter olim
Altitonans Troj dederat, nec enim axe sub alto
Nobilior stirps ulla fuit. Clam Dardanus heros
Hinc Rege, immissis suscepit semen equabus.
Sex olli geniti, quatuor præsepibus altis
235Crebra lavat, multaque sinit pinguescere avena.
Hos gnato geminos pugnas concessit in acreis.
Si tulero hos, feriam sublimi vertice cœlos.
Hæc ait, Æneas, claroque Lycaone natus
Interea adproperant, prior & sic Pandarus infit;
240Haud equidem potui, Danaum fortissime, telo
Te volucri, & Lycia nuper domuisse sagitta,
Experiar mage sit ferro penetrabilis hasta.
Dixit, & ingenti contorsit turbine pinum,
Perque moras clypei septemplicis ærea cuspis,
245Thoracemque meat varium, atque hinc lassa resedit.
Pandarus, hoc habet, exclamat, percussus ad ile
Æternum decus huic dextræ, metuende, jacebis.
Errasti, miser, haud ulla formidine pulsus,
Dux Aetolus ait, sed non vos Ilion ambos
250Excipiet reduces, quin fatis debitus alter
Invictum effuso satiarit sanguine Martem.
Dixerat, intorsitque hastam, quam Pallas in ora,
Inque viri nasum, atque oculos direxit ovantis
Extremamque olli linguam rigido abscidit ære,
355Perque imum egreditur mentum, de curribus altis
Tum non sponte ruit: super arma dedere fragorem
Splendidaque & varia, atque animam sub Tartara fundit.
At trepidos biiuges subito in discrimine linquens
Irruit Aeneas, corpusque tuetur amici
Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/97
Appearance
Haec pagina emendata est