Jump to content

Pagina:Francisci Xaverii Alegre Homeri Ilias Latina.pdf/99

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Quam ternæ adsiduo Charites nevere labore.
Tum cute rescissa immortali ab corpore fluxit,
 290Non sanguis[1], nec enim summorum corpora Divum
Sanguine concrescunt, suetas mortalibus escas
Non illi soliti, aut gustare liquentia vina,
Verum Ichor, qualis Divis solet esse beatis.
Illa dolens gnatum viridanti in gramine linquit,
 295Quem multa obductum caligine Phoebus Apollo
Præstitit incolumem, Danaum ne forte jacentem
Quis peteret ferro, atque animam demitteret orco.
Tydides torvum infrendens: Quid, bellula, clamat,
Huc ades arma viris, pugnasque relinque cruentas.
 300Cura tibi insanos juvenes, molleisque puellas
Decipere, & choreis, blandisque præesse hymenæis.
Sic ait, illa altos fundens è pectore questus
Secessit campis, mærentem amplectitur Iris,
Abducitque procul strepitu, manus ægra tumescit
 305Interea, & molleis livor niger inficit artus.
Prospicit hinc læva Martem de parte sedentem,
Olli hastam, currumque atra caligine nubes
Densa tegit, supplex, lacrimis cui fatur obortis
Alma Venus Siqua est nostræ tibi cura salutis
 310Frater equos, currumque mihi lagire precanti,
Quo Superum veniam in sedeis, & culmina Olympi,
Vulnere nam crucior, Tydei quo filius asper
Mulctavit miseram: Divos pugnarit in omneis
Ille furens, summumque Jovem. Sic deinde loquuta
 315Concessos scandit currus, Thaumantias una
Et scutica, & pictis bigas moderatur habenis.

  1. ↑ V. 290. Non sanguis. Deorum corpora longe nostris puriora, ac defaecatiora esse Homerus, & omnes Antiqui Philosophi crediderunt, unde illud Velleii apud Tullium Diis non corpora, sed quasi corpora esse, nec sanguinem, sed quasi sanguinem. Quin & priores Ecclesiæ Patres Platonicis opinionibus imbutos ignes, & aerea corpora Dæmonibus, & Angelis tribuisse alibi multis eorum testimoniis firmabimus.