Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/100

E Wikisource
Haec pagina emendata est
98
STRATEGEMATICON LIB. II.

recepitque exercitum, et Pompeio idem faciendi auctor fuit.

4. Postumius consul in Sicilia, quum castra ejus a Punicis trium millium passuum spatio distarent, et dictatores Carthaginiensium[2] quotidie ante ipsa munimenta Romanorum dirigerent aciem, exigua manu levibus assidue prœliis pro vallo resistebat: quam consuetudinem contemnente jam Pœno, reliquis omnibus per quietem intra vallum præparatis, ex more pristino, cum paucis sustentavit incursum adversariorum, ac solito diutius detinuit: quibus fatigatis, post sextam horam, et jam se recipientibus, quum et inedia quoque laborarent, per recentes suos hostem, quem prædicta profligaverant incommoda, fugavit.

5. Iphicrates[3] Atheniensis, quia exploraverat, eodem assidue tempore hostes cibum capere, maturius vesci suos jussit, et eduxit in aciem, aggressusque hostem ita detinuit, ut ei neque confligendi, neque abeundi daret facultatem. Inclinato deinde jam die, reduxit suos, et nihilominus in armis retinuit. Fatigati hostes non statione magis, quam inedia, statim ad corporis curam et cibum capiendum festinaverunt: Iphicrates rursus eduxit, et incompositi hostis aggressus est castra.

6. Idem[4], quum adversus Lacedæmonios pluribus diebus castra cominus haberet, et utraque pars certis temporibus assidue pabulatum lignatumque procederet, quodam die militum habitu servos lixasque dimisit ad