Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/102

E Wikisource
Haec pagina emendata est
100
STRATEGEMATICON LIB. II.

munera, milites retinuit; et quum hostes dispersi issent ad similia munera, expugnavit castra eorum, inermesque, cum fasciculis passim ad tumultum recurrentes, facile aut cecidit, aut cepit.

7. Virginius[5] consul in Volscis, quum procurrere hostes effusos ex longinquo vidisset, quiescere suos, ac defixa tenere pila jussit. Tunc anhelantem integris viribus exercitus sui aggressus avertit.

8. Fabius Maximus, non ignarus, Gallos et Samnites[6] primo impetu prævalere, suorum autem infatigabiles spiritus inter moras decertandi etiam incalescere, imperavit militibus, contenti essent primo congressu sustinere, ut hostem mora fatigarent: quod ubi successit, admoto etiam subsidio suis, in prima acie universis viribus oppressum fudit hostem.

9. Philippus ad Chæroniam[7], memor, sibi esse militem longo usu duratum, Atheniensibus acrem quidem, sed inexercitatum, et impetu tantum violentum, ex industria prœlium traxit: moxque languentibus jam Atheniensibus, concitatius intulit signa, et ipsos cecidit.

10. Lacedæmonii, certiores ab exploratoribus facti, Messenios in eam exarsisse rabiem, ut in prœlium cum conjugibus ac liberis descenderent, pugnam distulerunt.

11. C. Cæsar, bello civili[8], quum exercitum Afra-