Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/104

E Wikisource
Haec pagina emendata est
102
STRATEGEMATICON LIB. II.

nii et Petreii circumvallatum siti angeret, isque ob hoc exasperatus, interfectis omnibus impedimentis, ad pugnam descendisset, continuit suos, arbitratus alienum dimicationi tempus, quo adversarios et ira et desperatio incenderat.

12. Cn. Pompeius, fugientem Mithridatem cupiens ad prœlium compellere[9], elegit tempus dimicationi nocturnum, ut abeunti se opponeret: atque ita præparatus, subitam hostibus necessitatem decernendi injecit. Præterea sic constituit aciem, ut Ponticorum quidem oculos adversa luna præstringeret, suis autem illustrem et conspicuum præberet hostem.

13. Jugurtham autem constat, memorem virtutis Romanorum, semper inclinato die committere prœlia solitum, ut, si fugarentur sui, opportunam noctem haberent ad delitescendum.

14. Lucullus adversus Mithridatem[10] et Tigranem, in Armenia Majore apud Tigranocertam, quum ipse non amplius quindecim millia armatorum haberet, hostis autem innumerabilem multitudinem, eoque ipso inhabilem, usus hoc ejus incommodo, nondum ordinatam hostium aciem invasit, atque ita protinus dissipavit, ut ipsi quoque reges, abjectis insignibus, fugerent.

15. Tiberius Nero adversus Pannonios, quum barbari feroces in aciem, oriente statim die, processissent, continuit suos, passusque est, hostem nebula et imbribus, qui forte illo die crebri erant, verberari; ac de-