Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/106

E Wikisource
Haec pagina emendata est
104
STRATEGEMATICON LIB. II.

mum, ubi fessum stando et pluvia non solum animo, sed et lassitudine deficere animadvertit, signo dato, adortus superavit.

16. C. Cæsar in Gallia, quia compererat, Ariovisto, Germanorum regi, institutum et quasi legem esse militibus non pugnandi, decrescente luna[11], tum potissimum acie commissa, impeditos religione hostes vicit.

17. Divus Augustus Vespasianus Judæos Saturni die[12], quo eis nefas est, quidquam seriæ rei agere, adortus superavit.

18. Lysander Lacedæmonius adversus Athenienses apud Ægospotamos[13] instituit certo tempore infestari naves Atheniensium, deinde revocare classem. Ea re in consuetudinem perducta, quum Athenienses post digressum ejus ad contrahendas copias dispergerentur, extendit ex consuetudine classem, et recepit. Tum hostium maxima parte ex more dilapsa, reliquos adortus cecidit, et universas naves cepit.


II. De loco ad pugnam eligendo.

1. M. Curius, quia phalangi regis Pyrrhi[14] explicitæ resisti non posse animadvertebat, dedit operam ut in angustiis conlligeret, ubi conferta sibi ipsa esset impedimento.

2. Cn. Pompeius in Cappadocia elegit castris locum