Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/116

E Wikisource
Haec pagina emendata est
114
STRATEGEMATICON LIB. II.

hostium posuit, præcepitque ut ad primum impetum eorum sibi fuga consulerent, et in silvestria confragosaque loca se reciperent. Ita frustrato robore exercitus, ipse optima parte virium suarum [dextro cornu], totam circuit aciem hostium, et avertit.

4. P. Cornelius Scipio, cui postea Africano cognomen fuit, adversus Hasdrubalem, Pœnorum ducem, in Hispania bellum gerens, ita per continuos dies ordinatum produxit exercitum, ut media acies fortissimis fundaretur: sed quum hostes quoque eadem ratione assidue ordinati procederent, Scipio eo die, quo statuerat decernere, commutavit instructionis ordinem, et firmissimos, id est legionarios, in cornibus collocavit, ac levem armaturam in media acie, sed retractam. Ita cornibus, quibus ipse prævalebat, infirmissimas hostium partes lunata acie aggressus[26], facile fudit.

5. Metellus in Hispania, eo prœlio, quo Hirtuleium devicit, quum comperisset, cohortes ejus, quæ validissimæ vocabantur, in media acie locatas, ipse mediam, uorum aciem reduxit, ne ea parte ante cum hoste confligeret, quam cornibus confligatis medios undique circumvenisset.

6. Artaxerxes adversus Græcos, qui Persiden intraverant, quum multitudine superaret, latius, quam hostes, acie instructa, in fronte equitem, levemque armaturam in cornibus collocavit, atque, ex industria lentius procedente inedia acie, copias hostium cinxit, ceciditque.