Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/130

E Wikisource
Haec pagina emendata est
128
STRATEGEMATICON LIB. II.

litum fieri, excogitavit manus ferreas[39]: quæ ubi hostilem apprehenderunt navem, superjecto ponte, transgrediebatur Romanus, et in ipsorum ratibus cominus eos trucidabat.


IV. De acie hostium turbanda.

1. Papirius Cursor Clius, consul, quum æquo Marte adversus obstinatos Samnites concurreret, ignorantibus suis, præcepit Spurio Nautio, ut pauci alares, et agasones mulis insidentes, ramosque per terram trahentes[40], a colle transverso magno tumultu decurrerent: quibus prospectis, proclamavit, victorem adesse collegam; occuparent ipsi præsentis prœlii gloriam. Quo facto, et Romani fiducia concitati sunt, et Samnites præ pulvere perculsi terga vertere.

2. Fabius Rullus Maximus quarto consulatu in Samnio, omni modo frustra conatus aciem hostium perrumpere, novissime hastatos subduxit ordinibus, et cum Scipione, legato suo, circummisit, jussitque collem capere[41], ex quo decurri poterat in hostium terga. Quod ubi factum est, Romanis crevit animus, et Samnites perterriti, fugam molientes, cæsi sunt.

3. Minucius Rufus imperator, quum a Scordiscis Dacisque premeretur, quibus impar erat numero, præmisit fratrem, et paucos equites una cum æneatori-