Pagina:Frontin - Les Stratagèmes - Aqueducs de la ville de Rome, trad Bailly, 1848.djvu/144

E Wikisource
Haec pagina emendata est
142
STRATEGEMATICON LIB. II.

bus ex industria in loca iniqua deducti, cæsi fugatique sunt.

11. Leptines quoque Syracusanus, adversus Carthaginienses, vastari suos agros, et incendi villas castellaque quædam imperavit. Carthaginienses ab suis id fieri rati, et ipsi tanquam in adjutorium exierunt, exceptique ab insidiatoribus, fusi sunt.

12. Maharbal, missus a Carthaginiensibus adversus Afros rebellantes, quum sciret gentem avidam esse vini, magnum ejus modum mandragora permiscuit, cujus inter venenum ac soporem media vis est. Tune, prœlio levi commisso, ex industria cessit: nocte deinde intempesta, relictis intra castra quibusdam sarcinis, et omni vino infecto, fugam simulavit: quumque barbari, occupatis castris, in gaudium effusi, medicatum avide merum hausissent, et in modum defunctorum strati jacerent, reversus aut cepit eos, aut trucidavit.

13. Hannibal, quum sciret sua et Romanorum castra in eis locis esse, quæ lignis deficiebantur, ex industria in regione deserta plurimos armentorum greges intra vallum reliquit: qua velut præda Romani potiti, in summis lignationis angustiis insalubribus se cibis onerarunt. Hannibal, reducto nocte exercitu, securos eos et semicruda graves carne, majorem in modum vexavit.

14. Tiberius Gracchus, in Hispania, certior factus, hostem inopem commercio laborare, instructissima castra omnibus esculentis deseruit: quæ adeptum ho-